monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 5
Haec legi in Graecorum voluminibus, et quasi latissimos terrarum situs, in brevi tabella volui demonstrare, non extendens spatia sensuum atque tractatuum, sed quibusdam punctis atque compendiis infinita significans, ut in parva Epistula multorum simul disceres voluntates. Verum quia amanter interrogas, et universa quae didici, fidis auribus instillanda sunt, ponam et Hebraeorum opinionem: et ne quid desit curiositati, ipsa Hebraica verba subnectam UMELCHISEDEC MELEC SALEM MOSI LEHEM VAIAIN, UHU CHOEN LEEL ELION: VAIBAR CHEU VAIOMER BARUCH ABRAM LEEL ELION CONE SAMAIM VA ARES: UBARUCII EL ELION ESER MAGGEN SARACH BIADACH VAIETHEN LO MAASER MECCHOL . Quod interpretatur in Latinum hoc modo: Et Melchisedech rex Salem, protulit panem et vinum; erat autem sacerdos Dei excelsi: benedixitque illi, et ait, Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram: et benedictus Deus altissimus, qui tradidit inimicos tuos in manu tua; et dedit ei decimas ex omnibus. Traduntque hunc esse Sem primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abram, habuisse aetatis annos trecentos nonaginta, qui ita supputantur. Sem post diluvium anno secundo, cum centum esset annorum, genuit Arphaxad: post cuius ortum, vixit annos quingentos, hoc est, simul sexcentos. Arphaxad annos natus triginta et quinque, genuit Salem, qui et ipse tricenarius, procreavit Eber, quem triginta quatuor annorum legimus genuisse Phaleg. Rursum Phaleg expletis annis triginta, genuit Rehu: qui et ipse, post trigesimum et secundum nativitatis suae annum, edidit Serug: de quo cum ad triginta pervenisset annos, ortus est Nachor: qui viginti novem annorum, genuit Thare: quem legimus quod septuagenarius genuit Abram, et Nachor, et Aran. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem, usque ad generationem Abram, trecentos nonaginta annos. Mortuus est autem Abraham centesimo septuagesimo quinto aetatis suae anno. Ratione deducta, invenitur Sem, abnepoti suo decimi gradus, Abraham, supervixisse annos triginta quinque.